Charter Document - 04140211
Charter Number: | 04140211 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Chunradus dei gracia Frisingensis episcopus per presens scriptum notum facimus quod Reinhardo tunc theloneario nostro et eius heredibus illam hubam sitam apud Lok quam quondam Weigandus eiusdem Reinhardi frater tenuit contulimus in hunc modum videlicet quod idem R uel eius heredes nobis uel nostris successoribus quadraginta denarios Laybacenses persoluant annuatim In cuius rei testimonium eidem R et suis heredibus presentem paginam tradidimus nostri pendentis sigilli munimine roboratam Acta sunt hec apud Lok anno domini MCCLXI indictione IIII octauo die intrante Maio istis presentibus domino H de Putelpach canonico Frisingensi Heinrico Vertingo Bertoldo de Geboltspach Rudolfo Heinrico Hermanno Ottone notariis et capellanis Wilhelmo officiali de Lok