Charter Document - 04140210
Charter Number: | 04140210 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Qvoniam que interdum agunt homines non solum subrepens eneruat obliuio immo eadem iidem quandoque solent infringere vel mutare auctrice que veritatis est emula leuitate ego igitur Albero de Leiz tenore presencium notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris quod pro salute anime mee meorumque progenitorum Dimvdim Perhtam et Mehthildim sorores dictas de Ohsenpach cum omnibus heredibus illarum presentibus et futuris legaui libere et absolute beate Marie virgini et ecclesie Frisingensi renuncians omni iure proprietatis quo hactenus predictas tenui famulas et mei progenitores Aderant autem huic mee donacioni subnotati testes videlicet dominus Sifridus dictus Eisenpeutel dominus Vlricus de Prvnsperch dominus Haidenricus de Luhseneke Otto de Ohsenpach Ditricus de Heuperge Pilgrimus de Huperge fratres dominus Hartwicus dictus de Aqua dominus Otto dictus Hurnin Fridericus de Heuperge Ludwicus villicus de Purchstal Sifridus de Stainchirichen Ditricus et Otto lutifiguli Hermannus lutifigulus Heinricus de Werde Wernhardus de Werde et alii quam plures Et vt prefata mea donacio robur perpetue firmitatis obtineat presentes conscribi procuraui et reuerendi patris et domini Chunradi Frisingensis episcopi atque mei sigillorum munimine roborari Acta sunt hec aput Purchstal anno domini MCCLX primo IIII indictione octauo die intrante Julio