Charter Document - 04140209

Charter Document - 04140209


Charter Number: 04140209
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Qve aguntur in tempore ne labantur cum tempore [] scripture testimonio propter memoriam hominum que [] debent perennari Noverit igitur presens etas atque futura quod nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus [] Alberti quondam Gebhardi de Gvtenwerde filii et illius amicorum instancia et supplicacionibus inclinati villam Pvhel cum omnibus eius iuribus et attinenciis eidem Alberto in fevdum contulimus talibus condicionibus appositis et adiectis videlicet si evndem Albertum vnum filium vel duos aut tres sev plures filios masculos ex se habere contingerit quod senior et prior inter illos vxorem sibi de domo et familia ecclesie Frisingensis debet accipere qui affectat in eodem fevdo iure hereditario patri succedere memorato alioquin si contrarium fecerit tam pater quam idem filius cadent a iure quod eis competit in predicto fevdo alii vero filii qui sibi forte vxores de familia et de domo ecclesie Frinsingensis non acceperint in eodem fevdo similiter nichil iuris habebunt nisi procurauerint cum affectu quod eorum filii masculi proprias mulieres ecclesie Frisingensis ut pretactum est sibi accipiant in vxores Verum autem si per dictum Albertum et eius filios huiusmodi condiciones secundum illum modum vt predictum est in accipiendis sibi vxoribus non fuerint ecclesie Frisingensi et nobis nostrisque successoribus efficaciter obseruate uel si idem Albertus et eius vxor absque filiis masculis quos genuerint insimul decesserint memoratum fevdum sit ad nos nostrosque successores cum omnibus eius iuribus et attinenciis deuolutum manebuntque etiam iidem Albertus et filii sui tanquam fideles nostri castellani pro toto tempore vite eorum in ambitu fori nostri Gvtenwerde residentes nec propter hoc a nobis vel nostris successoribus quicquam pretextu alicuius iuris quod sonat purchvt exigent quamdiu secundum dictarum condicionum obseruanciam cum conplemento quolibet prelibatum fevdum a Frisingensi ecclesia legaliter possidebunt In cuius rei perennem memoriam presentem conscribi iussimus paginam et illam eidem Alberto et eius filius predictas condiciones obseruantibus tradimus nostri sigilli munimine roboratum Acta sunt hec apud Gvtenwerde in domo nostra anno domini MCCLX primo IIII indictione XV kalend Maii istis presentibus domino Heinrico de Pvtelpach canonico Frisingensi Rvdolfo Heinrico Hermanno canonicis ecclesie sancti Andree et Ottone canonico sancti Viti tunc capellanis et notariis curie nostre Heinrico dicto Vertingo et Berchtoldo de Geboltspach Nycolao et Grifone de Revtenberch Ortolfo de Landstrost Rvdegero de Plintenpach Vzoldo Artusio et Rvdolfo de Gvtenwerde et aliis plurimum fide dignis