Charter Document - 04140207

Charter Document - 04140207


Charter Number: 04140207
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Quoniam actus hominum temporalem secuntur motum et cum hominibus eorum memoria euanescit nisi scriptura fuerint roborata notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod domina Diemodis de Inticina pia intencione sano corpore et intellectu Mezzam sibi proprietatis iure attinentem per manum fratris sui carnalis Hertuici et consensu filiorum et filiarum eiusdem omni usu et actione quem uel quam habuit siue de iure seu de facto liberaliter et perpetualiter contulit ecclesie sancte Marie Frisingensi ut gaudeat omni libertate et iure quibus homines ecclesie dicte gaudere nunc et actenus consveuerunt Actum est istud anno domini millesimo CCLXI indictione IIII In huius rei euidenciam capitulum Inticense sigillum suum statuit appendendum Huius facti testes sunt domini Altmannus decanus Gotschalcus scolasticus Rvdgerus prespiter canonicus ecclesie Inticensis Heidenricus miles et Heinricus frater eius Mertlinus de Cuvedvn iudex Einwicus Egeler Otto Porger Chvnradus de Monte lirator Heinricus de Toblach Hartmannus de Celle Eberhardus de Monte Werlant de Campelunch et alii quam plures