Charter Document - 04140202
Charter Number: | 04140202 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii spiritus sancti amen Ego Heinricus de Welfsperch notum facio tam presentibus presentibus quam futuris quod in lecto egritudinis constitutus dum viderem mortis mihi periculum imminere volens ob hoc saluti anime mee prouidere feliciter ecce in ipsius anime mee remedium omnes possessiones in Waln et duas curias in quibus resident homines et coloni qui vulgariter hellen nuncupantur atque dimidiam hubam quam tenuit Altmannus de Ligoede cum omnibus attinentiis cultis et incultis pratis paludibus pascuis exitibus quarum et generaliter cum universis que prefatis in Waln p[ossessio]nibus et curiis attinere dinoscuntur absolute et libere sine [contradictione quali]bet res[igna]ui et [resti]tui ecclesie [Inticensi] renuntians omni [iuri uel cause] impeticionis que mihi vel meis heredibus competere videbatur in illis xl marcis quas [super mem]oratis prediis et possessionibus causa mutui [domino] Albrehto quondam nobili comiti Tyrolensi tradidi et donaui Renunciaui etiam omni iuri feudali quod idem comes mihi postmodum contulit super possessionibus prelibatis In cuius mee resignationis et renuntiationis et donationis perenne testimonium presentem paginam conscribi feci et iussi mei pendentis sigilli munimine roborari Acta sunt hec in castro Welfsperch anno domini MCCLVIIII indictione secunda VIII iidus Julii presentibus testibus subnotatis videlicet Chunrado canonico Iticensi Vlrico capellano sororum sacerdotibus Rudgero de Nyderndorf Wlfingo de C[ella] Alberone de Chalwe Heinrieo de Vessingen militibus Richprando scriba [M]arquardo canonico Yticensi