Charter Document - 04140201
Charter Number: | 04140201 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Wilhalmus de Scherfenberch testimonio presentium notum facio universis tam presentibus quam futuris quod venerabilis pater dominus meus Ch Frisingensis electus universas possessiones apud Telscacum in Marchia sitas cum omnibus earum attinentiis a me in die beati Georii pro quadraginta marcis Aquilegensis monete de quibus sunt xx noue et xx marce ueteres redemit pro quibus dominum Nicolaum de Riutenberch pro fideiussore obligauit quod prelibatas xx marcas nouorum denariorum michi in proximo uenturo beate Marie virginis Natiuitatis festo persoluat residuas vero xx marce veterum denariorum idem dominus electus michi persoluit eodem die dum beati Georii festum celebrabatur De qua fideiussione et persolutione michi facta contentus ipsarum tractatum gratum et ratum habui et propter hoc memoratas possessiones apud Telscacum sitas in manus dicti domini electi publice et libere restitui et resignaui omni obligationis tytulo renuntians in possessionibus antedictis et promittens firmiter atque laudans quod siqua instrumenta cuiuscumque tenoris existerent [aut] haberem super prefatis possessionibus michi quondam obligatis illa restituerem ipsi domino electo vel eius certo nuncio omni occasione posposita et semota In cuius rei testimonium presentem paginam tam testibus qui huic tractatui interfuerant quam mei sigilli pendentis munimine roboraui Testes autem sunt isti videlicet dominus Fridericus dictus de Montalbano Ardacensis ecclesie prepositus Franco comes illustris regis Vngarie nuntius super presenti negotio specialiter ab ipso rege ad me destinatus insuper H Vertingus et B de Geboltspach Chvnradus de Reitersperch Wernherus Chvnradus Jacobus Reblinus Wilhelmus de Lok magister Hainricus decanus ecclesie sancti Andree de Frisinga et magister Hainricus notarius Acta sunt hec apud Lok anno domini MCCLVIII indictione II in die beati Georii