Charter Document - 04140200
Charter Number: | 04140200 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Transfer |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Heinricus de Scherfenberch per presens scriptum de clarare cupio universis tam presentibus quam futuris quod omni iure fevdali cessi penitus renunciando quod in Sigendorf et Rudliebssieze et aliis possessionibus quas quondam Perchtoldus de Lokwiz a Frisingensi ecclesia in fevdum tenuit putabam me habere preter id sicut protestor quod eedem possessiones a domino Chvnrado venerabili Freisingensi electo solummodo sunt obligate mihi pro i marcas Lanstrostensis monete in festo beati Georii iuxta Marchie consuetudinem redimende hac adiecta forma vt earundem possessionum proventus [] ante prelibatum festum [redempte non fuerint percipiam absque peccato] et quod ego et homines mei [quamdiu hic] [] contractus durauerit ipsum dominum electum in possessionibus et hominibus aut in receptione lignorum aut in pascuis animalium nullatenus aggrauarem et offendam Quandocumque vero prenotata pecunia michi uel meis heredibus sicut premissum est in festo beati Georij oblata fuerit pro solucione prefate possessiones omni occasione postposita ad dominum Frisingensis ecclesie libere reuertentur In cuius rei testimonium presentem paginam meo sigillo volui roborari Aderant autem huic tractatui Fridericus de Monte Albano Ardacensis prepositus Heinricus decanus ecclesie sancti Andree et Heinricus eiusdem ecclesie canonicus Heinricus Vertingus Berhtoldus de Geboltspach Wernherus Chvnradus Wilhalmus de Lok Acta sunt hec in Lok anno domini MCCLVIIII II indictione X kalend Maii