Charter Document - 04140193

Charter Document - 04140193


Charter Number: 04140193
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1258
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Alexander episcopus seruus seruorum die Dilectis filiis [] abbati de Cremsmu[n]ster et [] preposito ecclesie sancti Floriani Patauiensis diocesis salutem et apostoliceam benedictionem Conquesti sunt nobis [] abbas et conuentus de Syta[n]steten ordinis sancti Benedicti de Aspach de Waidhofen et de Holenstein ecclesiarum patroni quod venerabilis frater noster [] episcopus Frisingensis super iure patronatus ecclesiarum ipsarum et rebus aliis iniuriatur eisdem Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod decreueritis auctoritate nostra firmiter obseruare Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam appellatione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere Datum Viterbii IIII nonas Januarii pontificatus nostri anno quarto