Charter Document - 04140189

Charter Document - 04140189


Charter Number: 04140189
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1257
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Hainricus et Fridericus comites de Ortenburch per presens scriptum notum facimus vniuersis hanc paginam inspicientibus presentibus et futuris quod de nostro consensv et bona nostra voluntate accedente Levtoldus fidelis noster vxori sue Chvnegundi quinquaginta marcas Aquilegerisium denariorum tradidit pretextu donacionis propter nuptias celebratas Preterea testimonio presencium dicimus et protestamur quod venerabilis pater et dominus noster Ch Frisingensis episcopus cvriam et quatuor hubas apud Trasich et alia bona ibidem sita que domina Levgardis mater dicte Chvnigundis a Frisingensi ecclesia in feodum tenuit taliter prefato Levtoldo et eius vxori videlicet Chvnigundi contulit fevdali tytulo possidenda ita si idem L heredem vel heredes ex ipsa Chvnigundi non procreauerit quod solummodo prelibata bona omnia pro tempore vite sue tenebit et post mortem vtriusque ad Frisingensem ecclesiam deuoluentur bona omnia supra memorata In cuius rei testimonium presentem litteram conscribi fecimus et nostrorum sigillorum munimine iussimus roborari Acta svnt hec aput Lok anno domini MCCLVII indictione XV in die beate Katerine