Charter Document - 04140177
| Charter Number: | 04140177 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Alexander episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis [] Medlicensi et [] Scotorum Wienne abbatibus et [] preposito ecclesie Nevnburgensis salutem et apostolicam benedictionem Querelam uenerabilis fratris nostri [] episcopi Frisingensis recepimus continentem qupd licet ei sit ab apostolica sede indultum ut in ecclesiis in territorio quod ecclesia Frisingensis in alienis dyocesibus obtinet constitutis nullus institui debeat eius irrequisito assensu nichilominus tamen Wisinto de Wienna presbiter Patauiensis dyocesis fuit eo irrequisito qui requiri commode poterat contra tenorem indulti huiusmodi per venerabilem fratrem nostrum episcopum Patauiensem in ecclesia de Probstorf sita in territorio quod habet dicta Frisingensis ecclesia in ipsa dyocesi institutus qui eam detinet in ipsius episcopi preiudicium et grauamen Ideoque discrecioni uestre per apostolica scripta mandamus quatenus uocatis qui fuerint euocandi et auditis hinc inde propositis quod canonicum fuerit appellatione postposita decernatis facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere non obstante si aliquibus apostolica auctoritate est indultum quod interdici suspendi uel excommunicari non possunt per litteras apostolicas non facientes de indulto huiusmodi mentionem Quod si non omnes hiis exequendis non poteritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Neapolis V kal Maii pontificatus nostri anno I
