Charter Document - 04140176
Charter Number: | 04140176 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Qvoniam humani generis memoria constat esse labilis et caduca necesse est ut gesta hominum que debent reseruari illibata in posterum tam lingua testium quam testimonio perhennentur litterarum Nos igitur Bruno dei gracia Brixinensis ecclesie episcopus vniuersis Christi fidelibus protestando notum facimus tam presentibus quam futuris quod dum inter dominum Chunradum venerabilem patrem Frisingensem episcopum et nos orta esset contentionis discordia super iure patronatus quod se et suam Frisingensem ecclesiam habere auctoritate papalis autentici profitebatur in vniuersis ecclesiis sitis in fundo Yticinensis prouintie que ad ipsam Frisingensem ecclesiam iure proprietario noscitur pertinere ambo de communi consensu in dilectos in Christo fratres videlicet Chunradum prepositum Hainricum decanum et in Albertum canonicum Brixinensis ecclesie et in dilectum nobis et fidelem Arnoldum seniorem de Rodnich taliter compromisimus quod isti prefatam contentionem nostram deberent sacramento prestito dirimere atque diiudicare Qui non solum ex fama quam a longe retroactis temporibus ab antiquioribus plurimum fide dignis audierant immo etiam ex tenore cuiusdam papalis autentici quod tunc ab ipso domino Frisingensi in medium producebatur sufficienter informati sub eorum iuramenti uinculo ius patronatus in memoratis ecclesiis ipsi domino Frisingensi episcopo et eius svccessoribus omnimodis adiudicauerunt et ita prelibatus Frisingensis episcopus coram nobis et capitulo nostro et ministerialibus Brixinensis ecclesie prefatas ecclesias in fundo Yticinensis prouintie suas tam per papale autenticum quam per dicta dictorum testium optinuit et euicit Ne autem huiusmodi optentio uel euictio valeat in posterum per nos uel nostros successores in dubium reuocari sepe dicto domino Frisingensi episcopo in testimonium sue optentionis et euictionis presentem tradidimus paginam nostri et chori Brixinensis ecclesie sigilli munimine roboratam Acta sunt hec coram nobis et capitulo et ministerialibus nostris apud Brixinam in ecclesia maiori anno domini MCCLIIII indictione XII VIII kal Decembris