Charter Document - 04140169

Charter Document - 04140169


Charter Number: 04140169
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1253
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Ottacharus dux Austrie et Styrie et marchio Morauie notum esse cupimus vniuersis presens scriptum inspecturis dilectum dominum et amicum nostrum Chunradum venerabilem Frisingensem episcopum coram nobis in iudicio residentibus presentibus fratribus de Pilchtorf legitimis documentis comprobasse quod a domino Vlrico de Pilchdorf pie memorie patre predictorum fratrum aduocaciam in Enzinstorf pro quingentis talentis Wiennensis monete compararit et quod de eadem pecunia integraliter pagatus fuerit predictus Vlricus coram domino Friderico clare memorie tunc duce Austrie est protestatus iam dicto domino duci prenotatam aduocaciam sine omni contradictione libere resignando Cvm igitur ex hiis prefata aduocacia in potestatem et dominium domini episcopi transisse dinoscatur eam nobis et heredibus nostris commisit perpetuo tali pacto vt in signum honoris pariter et laboris quem pro defensione ipsius loci et aliarum possessionum et hominum pertinencium ad ecclesiam Frisingensem qui in terminis nostri sunt dominii constituti xxx talenta in Purificacione beate virginis nobis et non amplius singulis annis persoluantur et quod nulli uiuenti uel uicturo feodali tytulo sepedictam aduocaciam conferre debeamus sed conseruatam nostris vsibus quemadmodum inter dictum dominum nostrum et nos est constitutum contentj erimus et promisimus annis singulis pecunia memorata Vnde vt singula que circa nos facta sunt virtutis amore per dominum nostrum supradictum et nostra promissio de non dando aduocaciam predictam certa sint et gaudeant memoria sempiterna presens scriptum in euidens testimonium et cautelam sigillorum nostrorum munimine et subscriptis testibus mandauimus roborari quorum nomina sunt hec Heinricus pincerna de Habechspach Heinricus de Lichtenstein Otto de Has[el]awe Rappoto de Valchenberch Chunradus de Zekkingen Chvnradus de Hintperch Wolfgerus de Parowe Otto de Valchunschirichen Eberanus de Erasprunne Australes dominus Benischius dominus Siralo dominus Janzo Boemi et alii quam plures Acta sunt hec Wienne in domo nostra anno domini millesimo CCLIIIXIII kalend Febr XI indictione