Charter Document - 04140168
Charter Number: | 04140168 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quum humanum genus potius ad discentiendum quam ad concordandum pronius esse dinoscitur summa requirit necessitas vt sopita qualibet discordia pene alicuius in scriptis redacte pretendatur gladius cuius metu diseentire volentium sinister animus debitis ictibus retundatur Nos igitur Vlricus dei gracia filius serenissimi ducis Karinthie ac dominus Carniole sub serie protestationis patefacimus tam presentibus quam futuris quod cum dominus C venerabilis in Christo pater et amicus noster Frisingensis episcopus Heidenricum de Helke post resignacionem officii de Lok cui eundem prefecerat peracta racione cum eodem pro quibusdam debitis in quibus eidem episcopo idem Haid debitor remanserat et etiam pro domino Hainrico de Scherffenberch precepit per Wernherum de Lok tunc officialem sub pretentu sue gracie captiuari et retineri tam diu captiuatum donec idem Haidenricus per solucionem debitam satisfaceret de debitis vniuersis et etiam donec dictus H de Scherffenberch prefatum dominum episcopum ab inpeticione Sivridi de Merinberch pro quibusdam debitis redderet absolutum Pro quibus idem dominus episcopus ad evndem S se bona fide obligauerat pro H de Scherffenberch memorato nec etiam post vniuersum persolutum debitum et post procuratam et optentam absolucionem apud iam dictum S de Merenberch nisi sufficienti securitate coram nobis primitus prestita et firmata inimicitiis que vrveh dicuntur pro eadem captiuitate in posterum reuiuiscendis eundem Haid a uinculis aliquatenus enodari tam prelibatus H de Scherffenberch quam idem Haidenricus de Heleke in nostra presencia constituti fidei et iuramenti interposicione ac sub pena ccc marcarum in manus nostras firmiter promiserunt quod non occasione pretacte captiuitatis tam eorum quam aliorum ipsis consanguinitate attinentium [opere] uel consilio dicto domino episcopo Frisingensi et supra memorato Wernhero et fratribus suis nec non [] Frisingensis ecclesie fidelibus grauamen dampnum uel malum aliquod inperpetuum suscitetur et ad hoc procurandum et obseruandum pro illis ccc marcis sepe dictus H de Scherffenberch suas possessiones sitas in Carniola et ipse Haidenricus suas quas habet in Carinthia nobis obligarunt easdem ccc marcas siquis illorum in hac parte sue fidei tenorem et sui iuramenti prestiti uiolare presumpserit ante memorato domino episcopo persoluendas Vt autem iam dicti domini episcopi simus in eadem pecunia debitores sub lucida et aperta protestatione presentem paginam in huius rei testimonium tradidimus nostri pendentis sigilli munimine roboratam adicientes vt tam prefatus Hainricus de Scherffinberch quam Gerlochus de Hertenberch eandem paginam ad maioris roboris fortitudinem eorum sigilli signaculo consignarent Testes autem qui huie interfuerunt negocio sunt tales Perhtoldus de Newenburch Jacobus de Gvtenberch Wilhelmus de Minchendorf et Gebhardus de Gvttenawe Datum in Chrainburch anno domini MCCLIII indictione XI nonis VII Martias