Charter Document - 04140165

Charter Document - 04140165


Charter Number: 04140165
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Transfer
Date: 1252
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vlricus dei gratia Secowensis episcopus Dilectis in Christo fratribus P decano et R canonico eiusdem ecclesie salutem et fraternam in domino karitatem Mandatum domini pape recepimus in hec verba [] Quia vero citatis peremptorie partibus in Judenburc proxima die Veneris post ad Vincula Petri non possumus eidem cause interesse personaliter aliis negotiis legitime prepediti vobis in ipsa causa committimus vices nostras discretioni vestre mandantes auctoritate qua fungimur quatinus in eadem ratione previa procedatis super illa quod canonicum fuerit statuatis diffinitiua tamen nobis sententia reseruata Datum in Pyber III kal Augusti

Markups

Names Markup:



Vlricus dei gratia Secowensis episcopus Dilectis in Christo fratribus P decano et R canonico eiusdem ecclesie salutem et fraternam in domino karitatem Mandatum domini pape recepimus in hec verba []embed Quia vero citatis peremptorie partibus in Judenburc proxima die Veneris post ad Vincula Petri non possumus eidem cause interesse personaliter aliis negotiis legitime prepediti vobis in ipsa causa committimus vices nostras discretioni vestre mandantes auctoritate qua fungimur quatinus in eadem ratione previa procedatis super illa quod canonicum fuerit statuatis diffinitiua tamen nobis sententia reseruata Datum in Pyber III kal Augusti