Charter Document - 04140164
| Charter Number: | 04140164 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Surrender |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Wilhelmus de Scharffenberch per presens scriptum declarare [cupio] vniuersis tam presentibus quam futuris quod omni iure cessi penitus renunciando quod in possessionibus Teltsaco videbar habere preter id [quod] sicut protestor eedem possessiones cum omnibus suis pertinenciis a karissimo domino Chvnrado venerabili Frisingensi episcopo sunt obligate pro lx marcis Landestrostensis monete in festo beati Georgii iuxta Marchie consuetudinem redimende hac adiecta forma vt earundem possessionum proventus quamdiu a me redempte non fuerint percipiam absque peccato quandocunque vero prenotata pecunia mihi vel meis heredibus sicut premissum est in festo beati Georii oblata fuerit pro solucione prefate possessiones qualibet occasione postposita ad dominium ecclesie Frisingensis libere reuertentur In cuius rei testimonium presentem paginam meo sigillo volui roborari Aderant autem huic tractatui Eberhardus Werdensis et Bernhardus Mosburgensis prepositi canonici Frisingenses Heinricus Livpoldus et Vlricus fratres mei de Scherffenberch Heinricus Vagenarius Perchtoldus de Gurkenvelde Heinricus de Werde et alii quam plures Acta sunt hec in Gutenwerde anno gracie MCCLIIIII idus Julii
