Charter Document - 04140163

Charter Document - 04140163


Charter Number: 04140163
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1252
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Livpoldus de Scharphenberch per presens scriptum declarare cupio v[niuersis tam presentibus] quam futuris quod omni iure cessi penitus renunciando quod in possessionibus Motevnich videbar [habere preter id quod sic]ut protestor eedem possessiones cum omnibus suis pertinenciis a karissimo domino Chvnrado venerabili Frisi[ngensi episcopo] sunt obligate pro xl marcis Lantstrostensis monete in festo Georii iuxta Marchie consuetudinem redimende hac adiecta forma vt earundem possessionum prouentus quamdiu a me redempte non fuerint percipiam absque peccato quandocumque vero prenotata peccunia mihi vel meis heredibus sicut premissum est in festo beati Georii oblata fuerit pro solucione prefate possessiones qualibet occasione postposita ad dominium ecclesie Frisingensis libere reuertentur In cuius rei testimonium presentem paginam meo sigillo volui roborari Aderant autem huic obligacioni Eberhardus Werdensis et Berenhardus Moseburgensis prepositi canonici Frisingenses Heinricus Wilhelmus et Vlricus fratres mei de Scharfemberch Heinricus Vagenarius Berhtoldus de Gurkevelde Heinricus de Werde et alii quam plures Acta sunt hec in Gvtenwerde anno gracie millesimo CCLIIII idus Julii