Charter Document - 04140160

Charter Document - 04140160


Charter Number: 04140160
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1252
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei Venerabili fratri [] episcopo Secowensi salutem et apostolicam benedictionem Cum sicut ex parte venerabilis fratris nostri [] episcopi Frisingensis fuit propositum coram nobis quedam ville homines et possessiones et ivra et res alie quas quondam dvx Austrie ab ecclesia Frisingensi tenebat in fevdvum ad ipsam sint dicto dvce mortuo devoluta nobilis vir dux Karinthie senior predicta omnia per violentiam occupauit et detinet occupata in eius et ecclesie predicte non modicum preiudicium et grauamen ideoque fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus si res ita se habet dictum dvcem Karinthie vt eisdem episcopo et ecclesie villas homines ac alia predicta restituat vt tenetur monitione premissa per excommunicationis in personam et in terram eius interdicti sententias appellatione remota preuia ratione compellas Datum Lvgduni XII kal Februarii pontificatus nostri anno sexto