Charter Document - 04140159

Charter Document - 04140159


Charter Number: 04140159
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1251
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chvnradus dei gracia Frisingensis episcopus notum fieri cupimus vniuersis presentem paginam inspecturis quod domina Alheidis de Maessense et frater ipsius Geroldus necnon et ipsius Al liberi Chvnradus Agneta et Elisabeth famulam suam Alheidem filiam Perthe quam possederunt proprietatis titulo pleno ivre tradiderunt nobis et kathedrali nostre ecclesie Frisingensi tali conditione apposita vt dicta Al gaudere debeat omni iure quo fruuntur homines qui vrbors lvte dicuntur nostre ecclesie attinentes Et ne quis dictam Al vel eius successionem ad suum dominium reuocare valeat in huiusmodi tradicionis memoriam presentem paginam iussimus roborari Acta sunt hec in choro Iticensi anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo primo III kalendas Jvlii Aderant autem testes Altmannus decanus Ditricus Vlricus Chvenradus scriba Albwinus Chvnradus tabellarius canonici Iticenses Geroldus Marquardus Eckardus Heidenricus Otto ministeriales Hiltegrimus Jordanus de Hovnenvels homines Welfspergenses Herbrandus officialis de Tessenberc Geroldus filius eiusdem et frater eiusdem G Heinricus Pertoldus filius magistri Albani de Karttids et Fridericus frater eiusdem Pertoldi Volker et Chfnradus filii Altmanni Mesmarii de Karttids Meinhardus et Chvnradus et Heinricus filii Chvnradi dicti Prenten de Hof et alii quam plures