Charter Document - 04140155
Charter Number: | 04140155 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nouerint vniuersi tam presentes quam futuri presentem paginam inspecturi quod cum nos Wergandus vicedominus Gerlohus de Stein et Chvnradus dictus Gallo cum Wersone dominum nostruro Chvnradum venerabilem Frisingensem episcopum accederemus cupientes dictum Wersonem eiusdem domini episcopi gratie quam idem W per illata sibi dampna grauius offenderat reformare ipsum dominum episcopum paratum inuenimus ad exaudiendum ea tamen interposita conditione vt dictus Wer eidem episcopo xxx marcas Laibacensis monete persolueret intra proximo venturam domini Natiuitatem nobis prestantibus cautionem fideiussoriam vt si predictum infra terminum domino episcopo prenotato expressa pecunia non soluatur nos Lokam forum intrabimus inde nullatenus exituri donec viginti marce quia x marcas dominus episcopus relaxauit in integrum persoluantur eidem Ad hec prefatus [Werso] xvi mansus in Posenike sitos quos idem W ipsius post patris obitum ab eius W matre comparatos ipsius W sorore Bertoldo de Graednik copulata et ab hereditate Wersonis separata iure proprietario possidebat nobis per interpositum ivramentum approbantibus quod ipse W easdem possessiones tradere posset libere et absolute vtpote proprias in proprietatem Frisingensis ecclesie per manus nostras puta Wergandi vicedomini et Gerlohi de Stein tradidit pleno iure addito pacto tali vt dictus Werso et ipsius vxor domina Willebirgis filia Ch Gallonis ab eodem domino episcopo iure pfeudali debeant hubas recipere memoratas Obligauimus autem nos ad id per iuramentum sub testimonio huius scripti vt sine fraude bono studio procuremus quod si soror prefati W vxor prenotati B de Graednik predictam traditionem inpulsauerit nos eam ab eadem inpeticione penitus quiescere faciamus Preterea promisimus fide data per iusivrandum a nobis interpositum quod omni remoto dubio obtineumus quod eadem traditio per reuerendi patris nostri et domini B sancte sedis Aquilegensis patriarche ipsius quoque neptis nostre domine gloriose dvcisse Austrie manus confirmetur Igitur quodcumque predictorum perductum non fuerit ad effectum ad ius quod ante oblatam satisfactionem ad Wersonem habuit episcopus reuertetur secundum quod idem episcopus coram memorato domino patriarcha per sententiam obtinuit super Sawam Wersone iudicium declinante Insuper vero xx marce supra notate domino episcopo per nos certificate nichilominus debent termino statuto persolui Adicimus etiam et profitemur quod quicumque supra nominatam traditionem impetierit nos easdem possessiones domino episcopo prefato tenemur defendere vtpote fideiussores Testes dominus Eberhardus venerabilis decanus Frisingensis Wernhardus Chvnradus magister Heinricvs Chvnradus notarius sanctorum Andree et Viti Frisinge canonici tunc tempore domini Frisingensis episcopi capellani Heinricus de Vagen Engelwanus de Ahdorf Gotpoldus Leonhardus Jacobus gener eiusdem L Ortolfus Jvdevs milites Heinricus nobilis de Hohenburc Vlricus marsalcus de Otenburc item Gerlohus de Loka Wernherus et Chvnradus filii prefati L Wernherus et Pertoldus quondam officiales Raebelinus et Pernhardus sagittarii Wernherus de Richolsteten et Pvrarius et alii quam plures Acta sunt hec anno gratie millesimo ducentesimo XLVIII III nonis Januarii in ecclesia Loka