Charter Document - 04140154

Charter Document - 04140154


Charter Number: 04140154
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Wilbirgis filia Chvnradi Gallonis vxor Wersonis sub huius scripti testimonio renuncio iuri proprietario quod habui in possessionibus Posenik sitis ratam habens tradicionem per meum maritum Wer factam ad ecclesiam Frisingensem sub hac condicione vt si dictus maritus meus W me superstite de medio fuerit sublatus ego pro tempore vite mee predictas possessiones quiete debeo possidere In cuius rei testimonium hanc paginam cum patris et dicti mei mariti sigillis quia proprium non habui testibus adnotatis volui roborari Aderant autem huic renunciacioni Chvnradus Gallo pater eiusdem Wilbirgis Stephanus capellanus Wilhalmus notarius de Lok item Hilprandus de Neynnenhoven Ditricus de Rovsch Marchwardus de Seynia Vlricus de Chazzenberch Vlricus de Sawa et alii quam plures Datum aput Gallenberch anno gracie MCCXLVIII IIII idus Januarii