Charter Document - 04140153
Charter Number: | 04140153 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1248 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ph dei gratia electus Salzburgensis apostolice sedis legatus omnibus presentem paginam inspecturis sulutem in domino Jesu Christo Ne gesta rerum elabantur cum tempore modernorum etas consueuit ea litterarum testimonio perennare Hoc igitur scripto notum facimus vniuersis quod cum uenerabilis in Christo frater Ch Frisingensis episcopus ad quem ius patronatus in ecclesia Weltz noscitur pertinere de consensu dilecti nobis Eberhardi de Wilheim prepositi Moseburgensis nepotis sui in eadem ecclesia dominum W perpetuum locauerit prouisorem nos eiusdem W honestatem similiter intuentes eandem locacionem ratam per omnia habituri presenti pagina confirmamus sigilli nostri minimine roborata Datum huius in Frisaco anno domini MCC[X]LV[III] kalendis Septembris VI indictionis