Charter Document - 04140152

Charter Document - 04140152


Charter Number: 04140152
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudgerus dei gracia Patauiensis episcopus omnibus presentem litteram inspecturis salutem in domino Notuni uobis facimus quod cum decima parrochialis ecclesie in Probstorff quam ecclesia sancte Marie in Liligenueld ex donacione ducum Austrie dum uiuerent possidebat post obitum domini Friderici ducis Austrie qui eam ab ecclesia Patauiensi feodaliter possedit ad nostrum deuoluta dominium esset uacans nos deuocionem eiusdem ecclesie et continua seruicia nobis exhibita et exhibenda in posterum aduertentes ob remedium quoque anime nostre [nec non et] antecessorum et successorum nostrorum receptis ab ipsa ecclesia centum libris quas in necessitates reediticationis castri nostri in Greifenstain et municionis ciuitatis nostre in saneto Yppolito conuertimus ipsam decimam ad usus fratrum dicte ecclesie tradidimus perpetuo possidendam Vt autem hec nostra donatio prefate ecclesie cum consenssu capituli nostri facta obseruetur eidem ecclesie a nostris successoribus et robur obtineat firmitatis ad confirmationem et in testimonium huius rei presentem litteram ipsi ecclesie dedimus robore sigilli nostri et capituli communitam Huius rei testes sunt Pilgrimus abbas de sancta Cruce Pertholdus abbas de Poumgartenberge Dietricus abbas de Alderspach Ernestus abbas in Wilheringe Cisterciensis ordinis Gerhochus archydiaconus Vlricus de Marnunge archydiaconus Dietmarus plebanus canonici Patauieuses Hadmarus de Wesin Otto de Possemunster laici Datum Patauie anno domini millesimo CCXLVII quarto idus Julii pontificatus nostri anno quartodecimo