Charter Document - 04140149

Charter Document - 04140149


Charter Number: 04140149
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Transfer
Date: 1246
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Chvnradus comes de Niwenburc diocesis Frisingensis vnisersis hanc paginam inspecturis inperpetuum Etsi ex uirtute actionis a fidelibus res geste merito gaudere debeant perpetuo firmitate ad cautelam tamen expedit propter hominum labilem memoriam singula que utiliter acta fuerint scripto autentico roborare Noscant ergo tam modernorum etas quam futurorum posteritas quod ego predictus Chunradus comes de Niwenburc thesaurizare thesaurum in celo cupiens qui non perit homines ac vniuersas et singulas possessiones tam in Bawaria quam in Austria quam etiam ubique locorum quesitas et inquirendas que me proprietatis titulo contingebant de bona uoluntate donaui ecclesie sancte Marie in Frisingia nomine proprietatis perpetuo possidendas nullo iure mihi et filiis meis si forte aliquot per futuram uxorem que mee conditionis fuerit procreauero nisi quantum presens instrumentum subsequenter declarauerit in dictis possessionibus reseruato Erit utique emolumentum tale mihi tempore vite mec et filiis meis quos de vxore que conditionis fuerit mee et non de alia procreabo in possessionibus seu proprietatibus memoratis quod videlicet prouentus singulos qui percipi poterunt mihi officiales episcopi Frisingensis quicunque pro tempore fuerint quos idem prefecerit possessionibus antedictis sine diminutione qualibet quoad uixero ministrabunt qui etiam officiales in possessionibus memoratis mee obedient per omnia voluntati excepto dumtaxat quod mihi easdem non est licitum vel vendere vel distrahere vel obligare filiis meis de legitima ut predixi mihi suo tantum tempore succedentibus in consimili emolumento Si uero futuri filii mei quicquam iuris ultra quam premissum est sibi adtemptauerint vendicare ex tunc in antea non solum a consolatione quam Frisingensis pontifex esset facturus eisdem iuxta modum quem mihi duxi pro meo tempore reseruandum erunt perpetuo alieni verum etiam nichil iuris eos pronuntiavi habere in omni pheudo quocunque censeatur nomine quod tenui a preside ecclesie Frisingensis quod etiam pheudum cum prouentibus percipiendis vacare pronuntio testimonio huius scripti si omni inpetenti in Bawaria et in Austria et alibi proprietates memoratas non satisfecero in hunc modum ut ecclesie Frisingensis sit cautum et expediat in eternum Homines etiam mei tam minores quam maiores qui de mea voluntate et mandato ecclesie et pontifici Frisingensi fidelitatis iuramenta publice prestiterunt ad me et filios meos si quos mee conditionis per uxorem procreauero nullum respectum habebunt obsequio et fidelitate perpetuo si universa et singula que promisi non fuerint fideliter obseruata Que autem et qualia quantum et qualiter dominus meus venerabilis Frisingensis episcopus Chunradus dare mihi in recompensationem proprietatum mearum in pecunia promiserit cum pena adiuncta ex parte ipsius instrumenti mihi dati series manifestat Vt autem hec rata permaneant et inconuulsa presentem paginam meo sigillo volui roborari Acta sunt hec anno gratie millesimo CCLVII II kal Januarij apud Wiennam Aderant autem huic negocio Chunradus et Wernhardus et Chvnradus notarius cappellani Chunradus de Hintperch Wolfger pincerna de Barowe Engelwanus de Ahdorf Heinricus Vagenarius Heinricus de Gvtenturn Eticho de Herrantstein Heinricus de Klaffenbrunne Vlricus marscalcus Chvnradus de Wippenhusen Chunradus dapifer Chunradus Otto de Alphiltowe Vlricus Kraetzel Vlricus Gelttingaer Fridericus de Niwenburc Vlricus et Chunradus et Heinricus de Perkheim Fridericus Permvsel Heinricus de Ollingen Otto filius Alhohi Chunradus de Forhah Wisent iudex de Enzenstorf et alii quam plures cum nobilibus Gebhardo et Heinrico de Hohenburk