Charter Document - 04140148

Charter Document - 04140148


Charter Number: 04140148
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Transfer
Date: 1245
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerint vniuersi presentem paginam inspecturi quod ego Ch comes dictus de Niwenberch Frisingensis dyocesis omne dominium rerum siue mobilium siue inmobilium sev se mouencium tam in Bawaria quam in Austria quam etiam vbique locorum iure proprietario me respiciencium dedi et transtuli iure plenissimo kathedrali ecclesie Frisingensi omnium predictarum rerum usu fructum mihi pro tempore vite mee reseruans salua tamen ipsarum rerum proprietate quam transtuli ad ecclesiam memoratam Homines quoque mei nobilis condicionis ad debitum ecclesie Frisingensis suisque in futurum episcopis seruicium vtpote ministeriales iureiurandi se vinculo astrinxerunt nichilominus tempore predicto mihi obsequia non incongrua depressuri adiecti inquam vt mei liberi virilis sexus si quos ex libera genuero hec mea gesta dum sue fuerint compotes racionis in ecclesia kathedrali coram pro tempore episcopo et canonicis necnon ministerialibus dicte kathedrali ecclesie approbent et affirment Ceterum si qui eorundem liberorum hec vel negligere vel hiis attemptauerint ouiare ab omni quod in supra fatis possessionibus iure iuxta predictum modum habere poterant cadant destituti Plane et huic ego me subieci liberaliter neccesitati ne si corrupto mutato forsitan consilio suique supradictorum attemptauero quod absit contraire pari cum liberis meis in sepe dictis rebus et iuribus pena astringar Aderant autem predicte tradicioni Eberhardus decanus Fridericus sancti Andree prepositus Eberhardus Werdensis prepositus Petrus sancti Viti prepositus Fridericus de Reurippe Otto Sappo Wernhardus de Weilhaim Fridericus vicedominus canonicus Frisingensis Heinricus de Weilhaim Heinricus de Hohenburch nobiles Chvnradus de Humel pincerna Heinricus de Wagen dapifer Bertoldus de Vagen Heinricus de Niwertingen milites ministeriales Frisingenses Heinricus de Vagen iunior Ludwicus de Putelpach Vlricus Gretzel et alii quam plures In huius itaque rei testimonium et habundantem cautellam meo sigillo presentem paginam per manum Chunradi notarii scriptam placuit communiri Acta sunt hec II kal Septembris anno gracie MCCXLV