Charter Document - 04140146

Charter Document - 04140146


Charter Number: 04140146
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1245
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reuerendo in Christo patri ac domino Conrado Frisingensis ecclesie episcopo Otto miles dominus de Styre affectuosum et paratum ad omnia famulatum Protestor presentibus coram uobis quod quinque pheoda que uestra gratia mediante hactenus possedi titulo feodali quorum quatuor super locum dictum Clusa sunt posita et residuum super solitudinem dictam uulgariter Oede uobis uoluntarie et libere cum omni iure quo illa possedimus reconsigno et scilicet residuo ut mei causa seruitii Henrico de Neundorf et suis fratribus conferatis eum omnibus pertinentiis et iuribus sicut a me ab ecclesia Frisingensi et vestra munificentia eadem sint possessa Feoda enim de quibus agitur ad manus aliorum transferre disponens causis aliquibus est interceptum maxime cum predicti fratres in eisdem priores fuerint possessores et ideo maiori instantia uestre paternitati porrigo preces meas Testes autem qui huic scripto presentes aderant est meus frater Duringus et Cunradus de Gailspach Otto de Cheldorf et Theodoricus de Vokkenberg et Ericus Bauarus