Charter Document - 04140142

Charter Document - 04140142


Charter Number: 04140142
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1242
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Nos Fridericus dei gracia dux Austrie et Styrie et dominus Carniole vniuersis Christi fidelibus in perpetuum Huius scripti testimonio notum fieri volumus vniuersis quod dilecti domini et amici nostri Chvnradi venerabilis Frisingensis episcopi precibus inclinati hanc sibi et ecclesie Frisingensi fecimus gratiam vt pro toto iure quod de aduocacia in Enzinstorf nobis cedere deberet singulis annis in festo Purificationis sancte Marie tantum xxx talenta Winnensis monete recipiamus Ut autem hec gracia et concessio nostra episcopo et ecclesie Frisingensi perpetuo inconuulsa permaneat presentem paginam nostro fecimus sigillo communiri Testes sunt venerabilis dominus Rudgerus Patauiensis episcopus Vlricus de Memninge et magister Vlricus de Chirichperch iam dicte ecclesie canonici Gotschalcus plebanus de Holaerbrunne laici Anshalmus de Justinge Gebhardus de Tolnze Vlricus de Wikershoven Vlricus de Chirchlingen Wolfgerus de Parowe Otto de Valchunschirichen Dietricus de Tobra Chunradus de Humbel Heinricus de Vagen Perhtoldus de Gebolvespach Eberhardus de Newertinge et alii quam plures Acta sunt hec aput Lovppe VII idus Novembris anno domini MCCXLII