Charter Document - 04140135
Charter Number: | 04140135 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
F dei gracia dux Austrie et Styrie et dominus Carniole omnibus preseutem paginam inspicientibus salutem Vniuersitati uestre volumus esse notum quod noster accedit assensus pariter et voluntas vt si ministerialis noster matrimonium contraxerit cum aliqua ministeriali Frisingensis ecclesie vel econuerso heredes ex ipsis progeniti et possessiones equaliter diuidantur ita quod uua pars heredum et possessionum in potestatem nostram redeat altera vero in potestatem ecclesie Frisingensis Insuper presentis pagine testimonio confirmamus si nos absque heredibus continget decedere quod predicta heredes scilicet et possessiones totaliter redeant in potestatem ecclesie Frisingensis Datum Wienne III kal Maii anno domini MCCXXXIII