Charter Document - 04140132
Charter Number: | 04140132 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Excommunication |
Date: | 1242 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Hec sunt iniurie illate preposito sancti Georii et capitulo eiusdem ecclesie Heinricus sacerdos nuper id est infra biennivm transgressus terminos quos antiqui patres posuerunt invasit plebem ecclesie nostre intendendo falcem in messem alienam ius parrochiale nobis in Holenburch minuendo et subtrahendo cum termini parrochie nostre usque ad villam que dicitur Chlebidorf et fines parrochie Mutarn episcopali diffinitione et antiqua limitatione proceda[n]t Cum ergo iamdictus sacerdos propter iniurias nobis illatas tanquam violentus invasor excommunicatus asininam meruerit sepulturam contra fas et iura canonica in iustitiam eidem collata est in cimiterio ecclesiastica sepultura Petimus ergo suppliciter vt quod factum est in preiudicium iuris nostri retractetur et idem temerarius invasor extra cimiterium proiciatur et successor suus quem ex imitatione malitie auctoris culpa comitatur a nostra invasione per censuram ecclesiasticam repellatur