Charter Document - 04140130
Charter Number: | 04140130 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod inter venerabilem Frisingensem episcopum Geroldum et Livpoldum illustrem ducem Austrie et Styrie tractatus huiusmodi interuenit quod uidelicet idem episcopus iam dicto duci fevdum in Marchia quod Heinricus marchio Ystrie beate memorie ab ipso domino episcopo habuisse dinoscitur iusto titulo feodali concessit in toto scilicet in hominibus castris in rebus aliis quibuslibet terris cultis per omnia et incultis et huius feodi idem episcopus debet esse auctor contra omnem hominem ipsius ducis secundum iusticiam quod gewer uulgariter nuncupatur sed et si idem episcopus hoc non fecerit omnem pecuniam quam super hoc a duce recepit restituere in pleno tenetur eidem et ipse dux eidem episcopo dare promisit mille quingentas marcas argenti ponderis Coloniensis et ipsius consilio centum l marcas de qua pecunia in proximis octauis Pasche idem dux aput Wiennam soluet ml marcas episcopo antedicto et in proximo uenturo festo sancti Michahelis apud Wiennam similiter ipsi episcopo soluere tenetur reliquas de marcas isto tamen pacto apposito quod si memoratus dux in ipso festo Michahelis ut dictum est has de marcas soluere forsan omiserit ille ml marce quas soluit sibi sint perdite et preterea antedictum feodum ab eo absque lite omnimoda sit solutum Acta sunt hec apud Wiennam in nonis Aprilis anno domini MCCXXVIIII mediantibus Berhtoldo venerabili sancte Aquilegensis ecclesie patriarcha et prefato episcopo Frisingensi Geroldo et predicto duce Livpoldo quorum sigillis hec pagina ad maiorem confirmationem cernitur roborata et episcopus unam et dux alteram obseruabit Huius rei testes sunt Heinricus prepositus Pataviensis Eberhardus decanus Frisingensis Berhtoldus plebanus de Greze et vicedominus Heinricus nobilis de Vilalt Chvno de Zvfe Eberhardus de Swaebingen Isenricus camerarius Sighardus de Chiemberch Reimbertus de Murekke Otto de Perhtoltsdorf Irenfridus de Hintperch et alii quam plures