Charter Document - 04140129

Charter Document - 04140129


Charter Number: 04140129
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Quia post multos labores et expensas ecclesia Frisingensis et capitulum Ardacense respirare desiderant a lite et in totum desistere super prepositura Ardacensi coram venerabili patri Gebehardo Pattauiensi episcopo tamquam ordinario et ejusdem ecclesie capitulo decanus cum capitulo Ardacensi protestatus est in iure et confessus se non habere ius in electione prepositi Ardacensis uel si quid aut habuit uel uidebatur habere in dicta prepositura sollempniter renunciauit dictus decanus cum eiusdem ecclesie capitulo et illam renunciacionem iuramento roborauit sollempni quod in perpetuum recognosceret Gerolde Frisingensi episcopo et omnibus eius successoribus plenum ius et liberam potestatem eligendi prepositum et conferendi preposituram Ardacensem prerato domino Gebhardo Pattauiensi episcopo iudice ordinario presente et eius capitulo et aliis multis ibidem presentibus Insuper decanus dictus cum suo capitulo Ardacensi iuramento eciam sollempniter interposito firmauit quod prenominato episcopo G Frisingensi et eius successoribus numquam in prepositura contradiceret aut contradicentibus consentiret Adiecit eciam suo iuramento decanus Ardacensis cum eius capitulo quod quicumque de cetero fuerit in ecclesia Ardacensi in prepositum aut decanum uel canonicum assumptus idem prestare teneatur iuramentum Sed vt ista protestacio et renunciacio sit imperpetuum valitura rata et illibata et inconuulsa presens pagina sigillis predicti domini Gebhardi Pattauiensis episcopi et capituli eiusdem ecclesie nec non Ardacensis capituli communitur Huius rei testes sunt dominus Otto maior prepositus magister Chunradus decanus dominus Kalohus magister Heinricus Zobello dominus Chunradus maior plebanus dominus Heinricus de Mistelbach dominus Eberhardus de Johanstorf dominus Siboto magister Albertus de Possenmvnster dominus Wilhelmus cantor dominus Albertus custos senior dominus Chunradus custos iunior magister Einwicus et alii quam plures Anno incarnacionis domini millesimo CCXXIIII in annunciacione beate Virginis anni presentis acta sunt hec Pattauie in choro maioris ecclesie