Charter Document - 04140127
Charter Number: | 04140127 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Memorie dignum duximus commendandum quam graui labore [] presul Otto castrum in Chunratsheim cum foro in Waidhoun et suis attinentiis coram imperatore Hainrico faciendo querimoniam obtinuerit a comite Chunrado de Pilenstain quo defuncto filius eius Fridericus nomine sibi hereditario iure usurpauit A cuius laqueo dum per graues expensas et labores obtinuisset eo defuncto aliud iniquum membrum subcreuit uidelicet in fratre suo qui hereditario iure predictum predium habere uoluit Post cuius discessum filius eius qui sacris literis fuit inbutus cingulum militare uolens assumere uiam uniuerse carnis ingressus est Post cuius obitum uiolenter occupare incepit comes Fridericus de Morn eo quod genealogiam de predictorum comitum prosapia duceret et ipsum Frisingensem episcopum adeo damnificare presumsit quod castrum suum fraudulenter et uiolenter occuparet omniaque adtinentia uiolenter sibi usurparet quoadusque per querimoniam predictus episcopus coram duce Austrie iusticiam obtinendo liti finem imponeret taliter vt unum castrum in Chunrathsheim episcopo Frisingensi et aliud comiti cederet Verum equitatis amator et iusticie qui non derelinquit sperantes in se non passus iniuriam predictus comes exercere satagebat liti finem inposuit dum eum de hoc secula migrare permisit et sic episcopus cum quieta pace predicta bona possedit nulli aduocaciam uolens conferre Preterea defuncto domino Ottone filio domini Hadmari conseruauit castrum in Rainsperch cum suis addinentiis inexorabilis ut nec per preces flecti posset nec terrore concuti ut uellet alicui infeudare Nec supticendum est quod Otto Frisingensis episcopus obtinuit a duce Austrie beneficivm qvod dicitur marchvetr in omnibus bonis suis Notum sit omnibus Christi fidelibus qualiter Frisingensis episcopus data magna pecunia redemit castrum in Wartenberch situm in Carniola cum beneficiis sibi adtinentibus a comite Ottone de Ortenberch Dum adhuc uiveret ipsum castrum resignauit episcopo cum heubis et beneficiis adtinentibus ne forte filii fratris sui comitis Hainrici post obitum suum episcopum possent inpetere uel sibi iure hereditario possent usurpare Episcopns uero possessor illius castri factus totum destruxit ueritus quod fratrueles predicti comitis fraudulenter occuparent dum etiam quod in uicino in dominicalibus suis in loco qui dicitur Lonca castrum haberet firmissimum Hec omnia determinata sunt coram Vlrico duce Karintie Nec pretereundum est quod Otto Frisingensis episcopus data magna pecunia comparauit uillam que dicitur Costech Item comparauit uillam que dicitur Pauumgartn pro lxxx marcis Item sciendum est quod idem dominus Otto Frisingensis episcopus comparauit a domino Ottone de Nazzenvvz et uxore sua lx heubas sitas in Marchia in uilla que dicitur Zlab et in alia uilla que dicitur Lonca citra aquam Gurk sub castro Orishek pro trecentis marcis Non latere uolumus quod dominus Otto Frisingensis episcopus redemit quoddam beneficivm in uilla que dicitur Mittrndorf aput Chaths situm pro lxxx marcis et annuatim persoluit xvi marcas absque steura [] In presenti pagina notatum cunctis fidelibus liquescat quod dominus Otto Frisingensis episcopus querimoniam faciens de domino Heinrico suo nepote marchione Istrie de damno sibi illato apud Loncam talem recompensationem obtinuit quod marchio potestatiua manu tradidit ecclesie Frisingensi i heubas sub castro Michow et ab ipso in feudum recepit sicut testatur priuilegium ab eo traditum et sigillo utrivsque principis signatum Item querimoniam faciens de domino Bernhardo duce Karintie quod homines suos in aduocatia Lonca damnificare presumsit idem dux pro damno episcopo illato tradidit ad altare sancte Marie in Frisinga potestatiua manu xx heubas de suo predio apud Nazzenvvz et eas ab episcopo in beneficium recepit Nomina testium sunt scripta in priuilegio super hoc compacto