Charter Document - 04140126
Charter Number: | 04140126 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1212 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Manegoldus dei gratia Patauiensis episcopus Cum quilibet hominum suo iure contentus esse debeat ad noticiam cunctorum Christi fidelium reuocamus qualiter pie memorie frater et antecessor noster Theobaldus venerabilis Patauiensis episcopus ecclesie Frisingensi ius presentationis in capella Enzinsdorf diu sibi alienatum et indebite subtractum recognouit saluo iure Patauiensis ecclesie quod in decimationibus hactenus habuisse dinoscitur et deinceps est habitura Hoc autem factum est annuentibus et consentientibus canonicis pariter et ministerialibus ecclesie Patauiensis quorum hec nomina sunt Tagino decanus Vlricus Ardeacensis prepositus Burchardus de Kambe canonicus Meginhalmus plebanus et canonicus Chunradus de Burchusen canonicus Rudegerus de Aheim canonicus Richerus scolasticus et canonicus Chunradus de Sirnich canonicus Richkerus de Wesen Liutoldus de Sauersteten comes Vlricus de Berge Nos igitur memoratum fratris nostri factum tali modo confirmantes decernimus quod ad peticionem Frisingensis episcopi in prenotata capella sacerdos instituatur et sicut prelibatum est Patauiensis ecclesia decimationes totius predii sub iurisdictione dicte capelle consistentes integraliter et in omni tranquillitate possideat Et vt hec ita deinceps rata et inconuulsa permaneant hanc inde paginam conscribi fecimus inpressionis nostre sigillo corroboratam