Charter Document - 04140125
Charter Number: | 04140125 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1202 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Hec est forma contractus et laudamenti facti inter dominum Ottonem Frisingensis ecclesie episcopum et chorum Pataviensem Dominus Otto Frisingensis ecclesie episcopus ad peticionem tocius collegii Patauiensis ecclesie tam chori quam ministerialium et marcas mutuo conferens decimam que prouenit de dominicalibus prefate ecclesie Frisiugensis et appendiciis capelle in Enzinsdorf sub nomine pignoris obligauit ita quod eiusdem decimacionis vsu fructus annuatim sibi uel successoribus suis plenarie debeat persolui si in festo uidelicet Ascensionis argumento equipollenti redimi differatur Vt autem destinati pignoris conuentionem circa Frisingensem episcopum tam uenerabilis Patauiensis ecclesie episcopus Wolfkerus quam eius successores ratam per omnia habere debeant et approbatam meliores de choro [et] de ministerialibus data fide confirmantes se fideliter ob temperatos in his polliciti sunt quorum hec sunt nomina Manegoldus abbas in Chremsmvnster Meingotus prepositus de Matse Ortolfus prepositus et archidiaconus Arnoldus cellerarius Arnoldus Biber Wernherus de Ascha Hermannus Gotfridus Albero magister Vlricus scriba Richerus de Wesen Albertus Puer Tiemo de Puchelberch Heinricus Vlisaer Marquardus de Matse Engelbertus de Nordernpach