Charter Document - 04140124

Charter Document - 04140124


Charter Number: 04140124
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Otto dei gratia Frisingensis ecclesie episcopus ii Cunctorum Christi fidelium noticie commendamus qualiter nos inductu atque peticione dilecti nostri Hainrici prepositi qui tunc temporis ecclesiam Scheftlarn gubernabat quasdam decimaciones quas de uineis eiusdem ecclesie apud Bozan nostris cedere debebant usibus fratribus ibidem deo famulantibus contradidimus ea condicione ut sorores memorati loci quocienscunque minuantur sanguine consolacionem exinde recipiant Et ut hec nostra tradicio a nullo successorum nostrorum debeat infringi sed rata semper fratribus pretaxatis et inconuulsa permaneat hanc eis inde paginam conscribi et impressionis nostre sigillo fecimus communiri cum testibus subnotatis quorum hec sunt nomina comes Hermannus de Wartstain Chunradus de Baierbrunnen Rudolfus de Waldekke Hartuuicus de Richofesdorf Fridericus filius Waltmanni de Pastperch Rutbertus filius Rutberti de Zaizmanningen Hartuuicus de Pasingen Rudolfus Cancer Rudolfus de Riede Alban de Elhpach Chunradus de Houen Heinricus de Sindelsdorf Egelolf de Pasingen et alii quam plures