Charter Document - 04140122

Charter Document - 04140122


Charter Number: 04140122
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1187
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Otto dei gratia Frisingensis ecclesie episcopus secundus Ad memoriam futurorum ea que per donationes siue commutationes ecclesiis dei conferuntur scripto dignum reputamus annotari ne de facili possint iniquo retractari consilio que pia deuotione propterea fiunt ut inde summi regis honor eiusque sanctorum amplietur Unde fidelium Christi noticie commemoramus qualiter nos ob amorem et precum instanciam dilecti nostri Hainrici uidelicet prepositi ecclesie Scheftlarn quasdam decimaciones uinearum in subsidium fratrum ibidem deo famulantium tradidimus apud Sefers resignante nobis eas quodam Egilolfo qui longo easdem tempore iusticia possederat feodali cuius eciam laudamento idem tractatum fuit et confirmatum Preterea de quodam concambio cum memorato preposito et fratribus ipsius conuenimus hoc tenore quod ipsi pro decimationibus pretaxatis et curte una Haidolfingen assignauerunt nobis curtem unam in Dietershaim propterea quia nostris uicina fuit dominicalibus Ne autem memorata tradicio simulque pretaxata commutacio possint imposterum ab aliquo tassari presentem inde paginam conscribi et impressionis nostre sigillo communiri fecimus cum testibus qui intererant subnotatis quorum hec sunt nomina Ortuuinus prepositus sancti Sixti Fridericus sanctorum Primi et Feliciani prepositus Chunradus sancti Uiti prepositus Gebhardus maioris ecclesie canonicus Gotfridus capellanus Geruuicus parrochianus de Ottenburch de nobilibus Bernhardus de Mosen Chunradus de Risen Hainricus et frater eius Wernherus de Prukke de ministerialibus Waltmannus de Pastperch Rudolfus de Waldekke Chunradus de Hittenfurte Hainricus Felix puer Hartuuicus de Richolfesdorf et filius eius Otto Adilboldus de Domibach Eberhardus de Werde Diepoldus de Wippenhusen Engelmarus de Massinhusen Meginhardus de Hage Gerolt de Ismanningen Bertoldus de Rubelingen Vlricus Uertinch Vlricus de Pergen et alii quam plures Actum est anno dominice incarnationis MCLXXXVII anno uero domini Ottonis Frisingensis episcopi III