Charter Document - 04140121
Charter Number: | 04140121 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cunctorum tam presentium quam futurorum memorie conmendamus qualiter episcopus Adilbertus cum tempus instaret quo debitum morti solueret et tam de prediis quam de hominibus qui sue proprietatis erant pro anime sue remedio disponeret conmonitione quorundam fidelium suorum quandam Richkardam cum filiis Sigbotone videlict et Hainrico et filia Chunigunda et eius filia Elspeta et quadam Emehilda eiusdem cognationis [cum tota illorum posteritate] in domo sua Welze per manum cuiusdam Lamberti de Chienberch ad altare sancte Marie perpetue uirginis sanctique Corbiniani Frisinge pro censu v denariorum delegari fecit quod et factum est in die depositionis prefati episcopi cum testibus subnotatis quorum hec sunt nomina Chvnradus prepositus sancti Andree Engelschalchus prepositus Noue celle Hainricus capellanus frater Isengrimus Waltmannus de Pastperc Lantpertus de Chienberc Gerolt Tamelhart Rudolf de Riede Wernher de Frimuntespach Eberhart de Tagolfingen et filius eius Eberhart Wolfherus dispensator Hainricus de Widersperc Gerboldus de Carneola Pernhardus de Lonca