Charter Document - 04140117

Charter Document - 04140117


Charter Number: 04140117
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Settlement
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heinricus dei gratia dux Bawarie et Saxonie Cum inter nos et dilectum dominum nostrum Albertvm Frisingensem episcopum negotia agitarentur de aduocatia apud Intichingen et ad eam pertinentibus laudatvm est a nobis si is quem prefecerimus aduocatie domino nostro supra nominato ingratus extiterit et oculis eius displicuerit quod eo deposito et amoto alium substituamus loco illius qui gratiam iam dicti domini nostri episcopi demeruit et damnum ab eo illatvm secundum cause equitatem emendari statvamus Laudauimus etiam et compromisimus quod in bonis que sub illa continentur aduocatia nullum castrum fabricabitur nisi consensu et peticione domini episcopi Duas hobas apud Russan quoniam non pertinent ad aduocatiam non expetemus Hoc laudamentvm in manum episcopi data dextra propria firmauimus et ut filius noster H qui inpresentiarvm adolescit uel si quos filios alios habuerimus cum ad puberem etatem deo propicio uenerint ut idem laudamentvm eodem pacto se seruaturos spondeant fideliter efficiemus omnes quoque posteri heredes nostri ad quos aduocatia illa iure deuenire debet cum eam in benefitio accipiant presentis scripti cartula commoniti prefatvm laudamentvm facere et seruare tenentur Preterea comes Heinricus de Stoph et ministeriales nostri Heinricus de Pochlon et Ulricus de Phetene et Gerungus de Perge et Heinricus de Vbingen et Conradus Milleiureiurando Jordanus etiam fidelis noster et Hartmannus de Sibenaich data fide promiserunt et firmauerunt quod nos hoc laudamentvm dum uixerimus sine fraude et malo ingenio obseruabimus et ut filii nostri sev heredes qui forte illis uiuentibus creuerint idem faciant spondeant et obseruent ipsi fideliter adiuuabunt Hec autem singula inter nos et successores nostros et inter dominum nostrum Albertvm Frisingensem episcopum et successores eius pari uoluntate decretvm est ut semper obseruentur scilicet ut episcopus non teneatur concedere aduocatiam priusquam hec omnia fideliter promittantur et a ministerialibus nostris et heredvm nostrorum sacramento iuris iurandi obseruanda firmentur Acta sunt hec Frisinge sub presentia testivm quorum hec sunt nomina hii nobiles Otto maior palatinus comes Walchon de Stainipach Eberhardus de Maisa Erchenbertus de Mosepach Pabo de Eringen Liebardus de Ekkehartesdorf Dietrich de Mosen Alber de Moching[en Li]utolt de Hagenowe Conradus aduocatus de Moseburc comes Sifridus de Livbenowe Conradus de Dornberc palatinus comes de Tiwingen hii ministeriales Frisingenses Waltman de Pastperc et filii eius Waltman et Fridericus Heinricus camerarius Rodolfvs de Waldecce Hartwicus de Richolfesdorf Rodolfus et frater eius Gerwicus de Pobenhusen Adeloldus de Dornipach Ainwicus et filius eius Rodolf de Hittenfurt Eberhardus et frater eius Liebart Chaste Fritilo et fratres eius Conradus et Sigihardus de Isemaningen Albericus dapifer Alban pincerna Eberhardus et frater eius Helenwic de Veltmochingen