Charter Document - 04140113
| Charter Number: | 04140113 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Award |
| Date: | 1160 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Anno domini MCLIX indictione VIIII nonis Martii Breue recordationis pro futuri temporis securitate Albertus dei gratia sancte Frisingensis ecclesie episcopus cum cognouisset Jacobum iudicem esse nuntium Ezelini et Johannis eius filii ex litteris eiusdem Ezelini tam apertis quam clausis eique Jacobo a Ezelino eiusque filio esse commissum quod inuestituram castri Gudigi et totius curie uice sua et eius filii acciperet ideo predictus episcopus inuestiuit Jacobum uice Ezelini et Johanuis eius filii de castro Gudigi et de curia eius cum omnibus pertinentiis curie ad rectum feudum que pertinentia Ezilo patruus eius possedit siue alius nomine eius possedit aut que Ezelinus uel alius nomine Ezelini possedit uel nunc possidet excepto iure comitum Taruisii saluoque iure Ezelini in aliis pertinentibus ad prenominatam curiam que ab aliis possidentur ut iure possit aduersus eos experiri tali pacto habito quod Ezelinus nec eius filius nec eius heredes ultra montes seruire cogantur predicto episcopo uel eius successoribus et quod Ezelino uel heredibus non noceat si usque terminum steterint quod Ezelinus uel eius filius aut eius heredes masculi qui legitime in feodo succedere possunt inuestituram non petierint a predicto episcopo uel ab eius successoribus et sufficiat Ezelino et eius filio eiusque heredibus si per se uel per nuntios suos inuestituram a predicto episcopo uel ab eius successoribus petierint in curia que uocatur Lonca in Chreine uel in curia que uocatur Intica in Pustris posita Actum feliciter in curia Lonca in Creina et pro predicta inuestitura et pacto dedit predictus Jacobus uice Ezelini et eius filii c marcas Latinas argenti predicto Alberto episcopo Testes Waltman et frater eius R Hartwic Hainrihc Adelpreht Rudiger Pero Frowin Wido Wulfwin Siboto Herman clerici abbas Rotensis Lotharius Otto prepositus sancti Andree Rah[win] Hartwicus Perwinus Stephaaus magister Eng[elbertus] cvm ceteris qui audierunt et vidervnt
