Charter Document - 04140112

Charter Document - 04140112


Charter Number: 04140112
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Domino suo A dei gratia Frisingensis ecclesie episcopo J eiusdem ecclesie sacerdos diu noctuque assiduas orationes congregationi fratrum et ministris quicquid sedulis orationibus apud deum impetrari potest Notum sit omnibus uobis quod ego Johannes familiam meam scilicet seruos et ancillas quatuordecim in manus Herwici debitoris conmisi coram duce qui est aduocatus apud Lonke astantibus Otacher de Bosenic Herewic et frater eius Trebemer Amalune Johannes eiusdem familie et Ernust eo tenore quod ipse super altare sancte Marie sanctique Corbiniani obtulisset et sacrificaret ita ut post mortem meam unus quisque tres nummos episcopo per annum persolueret et quod nullus episcopus potestatem habeat alicui in beneficium eos prestare et a se in censum eorum dare Vnde ego dominum meum episcopum rogo ut hanc rem ita confirmet vt titulos duos scribere faciat et nobis unum remittat alterum in sacrario conseruet Hanc delegationem Herewicus compleuit sub his testibus Fritilone de Ismanningen Gerwico de Horsenhouen Gotefrido de Frisinga Herewico de Creine Heinrico do Perchah Imbrico Sigibotone et aliis quam pluribus