Charter Document - 04140110
Charter Number: | 04140110 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1159 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Sancti spiritus assit nobis gratia etiam simul cum eadem Frederico Romanorum imperatori augusto uita et uictoria Anno VII regni eius imperii vero IIII anno ab incarnatione domini MCLVIIII indictione VII ego Berzo iudex Ordinarius sacri palatii gloriosi imperatoris F et Rogerius de Cateraso ex precepto predicti imperatoris cognitores cause que uertebatur inter Albertum Frisingensis ecclesie episcopum et Ezelinum de Basano super possessionem terre de Gudaga cum eius appenditiis Ezelino legitime uocato et uenire nolente communicato multorum prudentium conscilio pronuntiauimus predictum Albertum Frisingensis ecclesie episcopum mittendum in possessionem terre de Gudaga cum pertinentiis eius in integrum Hec acta sunt in presentia predicti imperatoris F et aliorum conplurium principum quorum nomina hec sunt Euerandus Babenbergensis episcopus et Daniel Braigensis episcopus et Conradus Eistetensis et Fredericus dux de Ratenburc et Conradus palatinus de Reno frater imperatoris et Otto palatinus de Witilenespach et frater eius Otto et Hermannus marchio Ueronensis et Heinricus dux Karentanus et Gvuilelmus marchio de Monte ferrato et Gvvido comes Blantatensis et Guuido de Canerosa Bononiensium potestas et marchio Opizo Malaspina et alii multi Data in loco Marenco et territorio Terdonensi indictione predicta XII kalendas Marcias Ego Berzo iudex ordinarius sacri palatii predicti imperatoris ex eius mandato conpleui scripsi et subscripsi