Charter Document - 04140103
Charter Number: | 04140103 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Domino venerabili O sancte Frisingensis ecclesie antistiti C Salzburgensis ecclesie qualiscumque minister cum oracione seruicium deuotum Peticio vestra dure in auribus nostris sonuit dum ad profectum intellecta non fuit sed postea considerantes rei veritatem verborumque virtutem quam integra et racionis plena fuerit satis enituit Accessit quoque verbis nostris Studium fidelium nostrorum quorum consultu didicimus in hac repeticione nichil ecclesie nostre deperire nichil decrescere maxime cum iusticiam quam reposcitis uobis in ecclesia vestra inuiolabiliter seruetis Ne ergo exemplo nostro alii peccent et per hoc ecclesia distracta detrimentum paciatur concedimus vobis auctoritatem inueniendi ac mittendi presbiteros vt inuestiantur a nobis et quicquid in ecclesiis de iure fundi legittime possidere debetis vobis benigne remittimus Harum integritatem sic perfecte reformamus vt nobis de iusticia vestra nichil reseruemus sed in eo statu eos manere permittimus in quo illas ab antecessoribus nostris et vestris locatas esse didicimus Decernimus quoque vt ecclesia que prius mater fuit ac plebem habuit adhuc materno iure pociatur illa vero que legittimis caruit denuo consecretur uel quod violata non sit legittime comprobetur