Charter Document - 04140101

Charter Document - 04140101


Charter Number: 04140101
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Conradus diuina fauente clementia Romanoruin rex secundus Si religiosorum uirorum dignis peticionibus benigne acquiescimus si illorum utilitati paterne consulimus si priuilegia ecclesiis dei antiquitus collata renouando confirmamus si libertatis iura eisdem rationabiliter concessa retinemus et conseruamus procul dubio predecessorum nostrorum regum siue imperatorum exempla sequendo tenemus et id nimirum tam ad presentis uite felicem cursum peragendum quam ad future uite beatitudinem promerendam nobis profuturum non dubitamus Omnibus Christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus qualiter nos pro remedio anime nostre nec non parentum nostrorum et instinctu dilectissime [coniugis] nostre Gerdrudis regine interuentu quoque dilecti fratris nostri Ottonis uenerabilis episcopi omnia sancte Frisingensis ecclesie priuilegia renouando confirmasse nominatim autem comitatum Catuurie cum prediis adiacentibus que pie memorie imperator Otto pia matris sue Adelheidis peticione et uenerabilis episcopi Abrahe legitime eidem concessit ecclesie Decernimus etiam regia auctoritate ut ministeriales eiusdem ecclesie in ea libertate permaneant in qua ministeriales regni et ceterarum ecclesiarum [existunt] et in predicto episcopatu nemo monetam habeat preter ipsum episcopum Preterea firme interdicimus omne nouum forum in eodem episcopatu nisi quod antiquitus roboratum est auctoritate predecessorum nostrorum in ipsa vero Frisingensi ciuitate annale forum concedimus Ut autem liuius nostre renouationis et confirmationis preceptum stabile permaneat hanc cartam inde scribi et sigilli nostri inpressione insigniri iussimus manuque propria ut infra apparet corroborantes testes qui presentes aderant subnotari fecimus quorum nomina hec sunt Adelbertus Moguntinus archiepiscopus Adelbero Treuirensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus Embricho Wirceburgensis episcopus Bucco Wormatiensis episcopus Sifridus Spirensis episcopus Reimbertus Patauiensis episcopus Adebertvs dux Saxonie Conradus dux Burgundie Heinricus comes palatinus Engelbertus marchio Othelricus comes de Lenzeburch Signum domni Cunradi secundi Romanorum regis inuictissimi Ego Arnoldus cancellarius uice Adelberti Moguntini archicancellarii recognoui Anno dominice incarnationis MCXL indictione III regnante Cunrado Romanorum rege secundo anno vero regni eius III data Francheneuord V nonas Maii in Christo feliciter amen