Charter Document - 04140099

Charter Document - 04140099


Charter Number: 04140099
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus uiuentibus fixum sit in memoria quod Heinricus Frisingensis episcopus comparauit duo predia unum apud Meginboltesperge aliud apud Eberesdorf in suburbio id est in pede montis a duobus fratribus uiris nobilibus Gotescalco et Wichardo Tradiderunt enim illi prefata predia rogatu episcopi et delegauerunt in manum cuiusdam nobilis de Uustrize eo pacto quod ipse delegaret quocunque episcopus petisset Testes huius rei sunt Gerolt et frater eius Eberhart de Bochesrukke Liutolt de Lasach et Dietrich et Ratherus et Wiulant et alii plures Eandem traditionem prefatus Waltricus peticione episcopi delegauit in manus Geroldi de Paingen ipse autem ad altare sancti Leonhardi Frisinge contradidit Testes huius rei sunt comes Chunradus de Dachovve et filius eius Chunradus Aribo de Prule []