Charter Document - 04140095

Charter Document - 04140095


Charter Number: 04140095
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1115
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Tradidit quoque predictus uenera[bilis antistes pre]dictas xx hobas pro sua parentumque et omnivm debitorum suorum animabus per[manum Geroldi] de Paingen ad altare sancti Leonhardi in usum fratrum ibidem deo militantium et in Stipendium Christi pauperum ad idem altare pertinentium Quasdam statim nominando demonstrauit quasdam communi fidelium suorum consilio demonstrando subpleri debere affirmauit hobam scilicet in Meginboldisberch cum uineis in eadem hoba plantatis predium in Harda iuxta Treuinize et duo in Suarzhaha nouale quod armentarius suus Enziman possederat iuxta Griestig situm Testes de nobilibus Aribo de Pruli Chunrat de Notzinhusen de familia Ysenrich camerarius et filius eius Heinrich Engildio de Pachen Rulant et filius eius Rudo[l]f et Chunrat de Pubenhusan Dietpolt de Wippinhusan Geruuich de Rubindorf Ysenrich de Pietendorf Machtuni et Sigiboto de Marcelingin Eppo