Charter Document - 04140091
| Charter Number: | 04140091 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | |
| Date: | 1100 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Conuentio inter legatos Frisingenses et Grimoldum de alpibus Ea pars montis Abliu que municipium eius attingit quamquam inpresentiarum siue pro feudo siue iure proprietatis tenet Grimoldo cedat reliqua pars que duplo maior est Frisingensibus Abdicauit autem Grimoldus omnem iurisdictionem montis Cauat a termino usque ad terminum quam habuit siue iure proprietate siue iure communicandi et de monte Intercipiis pars que a iugo eiusdem montis in planum respicit pratum videlicet Frisingensibus cedat superior pars Grimoldo reliqua ad communem usum De monte vero Adril quod in totum cedat Frisingensibus Super hac conuentione pronuntio ego Mar preco si ita constiterit quod nec ego neque aliquis de con colonis meis in Leuan debebimus vel poterimus occasionem obtendere quin soluamus debitum servitium pro iure alpium idem Suluan idem Maltman idem Adalperht idem Adalperht alter idem Wolfperht idem Jannes idem Willefrit
