Charter Document - 04140085

Charter Document - 04140085


Charter Number: 04140085
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1070
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus Christi fidelibus et nostris qualiter quedam nobilis femina nomine Ita et filius eius Griph predium quod haberunt in loco Capella dicto cum mancipiis molendinis portvbus agris cultis et incultis quesitis et inquisitis et omnibus pertinentiis et utilitatibus quibus possederunt ad altare sancte Marie sancti[que] Corbiniani in manus domni Ellenhardi Frisingensis sedis uenerabilis episcopi [et] aduocati sui Ottonis delegauerunt et uestituram eiusdem boni ab eis eodem die sibi traditam prenominatus episcopus et aduocatus possiderunt Econtra sepe dictus episcopus cum manu eiusdem sui aduocati Ottonis retradidit eis quoddam curtiferum in loco Vaniccha cum omni iure et seruicio quo ipse ad manvs suas eo die ipsum habuit et utilitate sibi ab eis delegato predii uite eorum reconcessit ut post obitum eorum utraque ad ius sancte Marie et domni episcopi redeant Si autem idem episcopus uel uiolentia alicuius successoris eius idem pactum uiolent et rumpant ipsa domna et filius eius de predio suo faciendi quicquic uoluerint liberum ius et arbitrium habeant Testes Ekkehart et frater eius Otto Vdelscalch et [frater] eius Otto Gotescalh Otto Sigemar Vdelrich Adelpreht Amelrich Walchvn immo de familia Wolfheri Eppo Gerwich Arnolt Vdelscalc Wecil Liuther Sigehart Engilscalc Mazil Eppo