Charter Document - 04140081
Charter Number: | 04140081 |
---|---|
Cartulary Title: | Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1065 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus quod uir quidam uocabulo Imizind quandam feminam suam propriam ancillam nomine Chainzam cum filiis et filiabus eorumque successoribus sub Adalramo aduocato ad altare sancti Candidi perhenniter existendum tradidit ea lege ut singulis annis ad predictum altare nummos v darent et si illi denarii pro aliqua necessitate minime traditi fuerint licitum eis esse uidetur anno hoc tertio emendandum Isti sunt testes per aures tracti de liberis Adalramus filius aduocati Hisker Chuono de familia Willipreht Waltman Hiltimar Regil Dieterich Ebarmund Meginprecht