Charter Document - 04140078

Charter Document - 04140078


Charter Number: 04140078
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1060
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ad omnium Christi fidelium noticiam perpetuamque memorie cautelam literis commendauimus qualiter contentio que erat de decimis quas in archiepiscopatu Salzburgensi sancta Frisingensis possedit ac possidet ecclesia iuxta conmunem assensum utriusque ecclesie fidelium determinata est Conuenit namque inter uenerabiles pontifices predictarum ecclesiarum ut domnus Ellenhardus Frisingensis episcopus de tribus curtiferis quibus uelit sibique placeat apud Wertse decimam integram habeat de reliqua autem decimatione ipse terciam duas uero domnus Gebehardus archiepiscopus partes accipiat item de prediis Frisingensis ecclesie in loco Chatzis positis conplacuit ut presul Frisingensis de curtifero uno quo uelit decimam integram habeat de ceteris decima in tres partes diuidatur quarum una sit episcopi Frisingensis due archiepiscopi Juuauiensis Et ut hec conuentio perpetualiter inconuulsa permaneat domnus E Frisingensis episcopus conmuni consilio fidelium suorum tam clericorum quam laicorum cum manu aduocati sui Ottonis unum mansum Sclauonicum in predicto predio Chatzis in uilla que dicitur Pederdorf in manum archiepiscopi nec non aduocati sui Engilberti in proprium tradidit atque delegauit et cum hoc partem decimationis que sibi cessit concambiuit Testes Egilpreht Hartnit Odalschalch Marhuuart item Maruuart Meginhart Gebehart Hartnit Ernest Ger Odalscalch Amalrih Ekkihart Hartwic Guntheri Eppo Waltfrit Tagani Reginolt Odalrich Etih Preterea cum tractarent de basilicis quas in Liburnia Frisingensis ecclesia habet una scilicet sancti Petri apud Frezna altera sancti Michahelis apud Bosanriza terciam sancti Martini apud Velah earundem aduocatus ecclesiarum A iuramento firmauit quod prenominate ecclesie terminationem tocius populi qui habitat infra terminos in sequentibus annotatos xxx annos absque proclamatione obtinuerint ideoque iure eandem perpetualiter obtinere deberent his quidem signis et circumscriptionibus sane de loco ubi Lisara influit fluuium Tra ad uillam que dicitur Zregiah et de hac uilla ad illam que uocatur Fuhta et inde ad montem Huonaresperch et per circuitum montis illius nec non ab utraque ripa fluminis Molna ad acumen montis qui dicitur Turo in litore etiam predicti Tra sursum ad paludem Gerlindamos nominatam Quo finito conmuni assensu utrobique laudatum est ut quicquid decimarum archiepiscopus cuius parrochia est et regimen episcopale infra predictarum ecclesiarum terminationes a populo uel exegit uel inposterum exigere potuerit hoc in duas diuidatur partes quarum una episcopo Juuauiensi altera Frisingensi persoluatur pontifici excepta decimatione prediorum que tunc temporis in Liburnia sancta Frisingensis possedit ecclesia quam episcopus Frisingensis sine particione integram obtineat Et si forte tres prescripte ecclesie a populo longius remoto uiarum longitudine et itineris difficultate facile non possint uisitari noue ibi a presule Frisingensi consultu tamen et ordinatione archiespiscopi edificentur quas uel archipresul consecret et populum iuxta uelle peticionemque episcopi Frisingensis terminet uel sibi idem faciendi potestatem conmittat Et ut hoc pactum stabile et inconuulsum perseueret sepe dictus domnus E Frisingensis episcopus conlauda[n]tibus suis clericis militibus seruientibus cum manu aduocati sui A mansum unum Sclauonicum et dimidium in loco qui dicitur Lengindorf in manum domni Gebehardi Salzburgensis archiepiscopi nec non et aduocati sui E in propriam tradidit et delegauit sicque decimarum portionem que sibi cessit concambiuit atque redemit Huius rei superioris conuentionis testes svnt