Charter Document - 04140077

Charter Document - 04140077


Charter Number: 04140077
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1055
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia Romanorum imperator augustus Agenda est causa rei puplice sed salua re matris nostre ecclesie et plerumque que iure fori obtinemus hec iure celi ultro reddere destinamus Hoc ergo conplacuit nobis in re fratrum nostrorum spiritalium qui Frisinge sub canonica constituti deo seruiunt et de collectis fidelium se agunt Cum ipsis enim aliquando Otto marchio precarium fecit et dedit quod uisus est habere in loco qui dicitur Leian inter montana in comitatu Popponis et in loco qui dicitur Ufchirchin in comitatu Fridirici et in loco qui dicitur Ebarhvsen in comitatu Burchardi Antea autem ille Otto infelix deo et sancte ecclesie pro incesto ad satisfactionem inobediens iuxta quod apostolus instituit traditus est santane in interitum carnis et ob hoc secundum legem Bauuariorum in nostro colloquio diffinitum est omnia ad fiscum pertinere que idem Otto potuit habere Qua ratione Geroldvs aduocatus supra memoratorum fratrum nostrorum conuictus nobis et aduocato nostro Hartvvigo eiusdem traditionis inuestituram tradidit quia in eius defensionem nullam inuenire potuit rationem Igitur habemus in potestate ut quodlibet in de faciamus Libet ergo amicos nobis de mammona iniquitatis facere qui nos ex presenti uita deficientes in eterna tabernacula possint recipere Propterea notum sit omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus quia illis nostris fratribus in memoriam nostri et regni thorique nostri consortis Agnetis imperatricis necnon dilectissimi filii nostri Heinrici regis quarti quicquit Otto dare destinauit cum omnibus suis appenditiis hoc est utriusque sexus mancipiis areis edificiis agris pratis pascuis terris cultis et incultis uineis aquis aquarumque decursibus molis molendinis piscationibus siluis uenacionibus exitibus et reditibus quesitis et inquirendis cum omni utilitate que ullomodo inde poterit prouenire in proprium damus Et ut hec nostre imperigalis traditionis auctoritas stabilis et inconuulsa omni euo permaneat hanc cartam inde conscriptam manu propria ut infra uidetur corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri Signum domni Heinrici tercii regis seeundi Romanorum imperatoris augusti Uuinitherius cancellarius uice Liutpoldi archicancellarii recognoui Data IIII idus Decembris anno dominice incarnationis MLVI indictione VIII anno autem domni Heinrici tercii regis imperatoris secundi ordinationis eius XXVIII regni vero XVIII imperii uero VIIII Actum Niuenburc in dei nomine feliciter amen