Charter Document - 04140067

Charter Document - 04140067


Charter Number: 04140067
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1030
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Justum et rationabile uidetur ut quicquid secularibus agitur negotiis testimonio ueratium testium et serie litterarum ita ligetur atque firmetur ne postmodum ullo modo dissolui uel infrigi queat Proinde nouerit industria omnium qualiter placuit atque conuenit inter uenerabilem Egilbertum episcopum et canonicos sancte Frigisingensis ecclesie una cum domno Werinhario preposito ac magistro fratrum eorundem quoddam concambium facere sicut et fecerunt Tradidit namque idem uenerandus antistes cum manu aduocati sui Odalscalchi in manus eiusdem domni W et aduocati sui Altmanni comitis de rebus ecclesie sue loca infra nominata id est Fiohta cum ecclesia decimata excepta tantum decima que pertinet ad pauperes Oparandorf quoque et Zorogeltinga cum ecclesiis in utrisque locis constructis et quicquid in beneficiari habuit domnus supradictus tam in mancipiis quam in rebus ceteris insuper post obitum uite sue ad O[pa]ranpahha quod prefatus senior precaria possessione tunc possidebat item ad Nidaranpahha post obitum Ariponis cui precario nihilominus iure illud erat concessum cum ecclesiis in utrisque locis constitutis excepta item decima que ad pauperes pertinet et molendinas ii unam ad Frigisingam alteram ad Weidland totum atque integrum ad usum canonicorum in sede supradicta Christo famulantium tradidit atque firmauit conplexis quoque ad item concambium locis his id est Weingi et Erlipah omnibusque que ad hoc tempus in beneficium erant concessa ab episcopis cum mancipiis utriusque sexus tam in predictis locis manentibus quam etiam his que de parte episcopatus usque in locis potestati fratrum concessis habilare uidebantur Econtra prelibatus domnus W cum manu aduocati sui A in manus uenerandi E episcopi et aduocati sui O de rebus fratrum in comitatu Carniola quicquid eisdem fratribus dono et largitate bone memorie Heinrici imperatoris traditum erat in recompensationem traditionis supradicte potestatiua manu re tradidit consentientibus et ambarum partium traditiones collaudantibus tam uniuerso clero quam populo et cunctis pariter fidelibus suis tam nobilibus quam ex familia et totus huius commutationis tenor hoc fine ac ratione conclusus et perfectus est ut tota ratio predicte commutationis euo perpetuo ob commune conpendium utriusque partis stabilis et inconuulsa permaneat Testes Perahtold item Perahtold Odalrich Hartuuich Jagob Dierich Weriant Wazaman de familia Heilrih Reginhalm Chuonrad Geruuic Epararo Waldman Razo Rihker Erchanfrid